Corpus of Electronic Texts Edition
Monks' Rules (Author: Columbanus Hibernus)

Rule 3

De cibo et potu (V)

Cibus sit vilis et vespertinus’’

cf. Hieron. Epist. lviii. 6

monachorum satietatem fugiens’’

cf. Hieron. Epist. xxii. 17

et potus ebrietatem, ut et sustineat et non noceat; holera, legumina, farinae

p.126

aquis mixtae cum parvo pane paxemati, ne venter oneretur et mens suffocetur. Etenim utilitati et usui tantum consulendum est aeterna desiderantibus praemia. Ideo temperandus est vitae usus sicut temperandus est labor, quia haec est vera discretio, ut possibilitas spiritalis profectus cum abstinentia carnem macerante retentetur. Si enim modum abstinentia excesserit, vitium non virtus erit; virtus enim multa sustinet bona et continet. Ergo cottidie ieiunandum est, sicut cottidie reficiendum; et dum cottidie edendum est, vilius et parcius corpori indulgendum est; quia ideo cottidie edendum est quia cottidie proficiendum est, cottidie orandum est, cottidie laborandum, cottidieque est legendum.