Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 23

De transitu ad dominum sancti nostri patroni Columbae

ANNORUM supra quatuor memoratorum termino jam appropinquante, post quorum completionem, finem praesentis vitae veridicus praesagator sibi futurum fore multo ante praesciebat tempore, quadam die, mense Maio, sicut in priore secundo scripsimus libro, ad visitandos operarios fratres senex senio fessus, plaustro vectus, pergit. Ad quos, in occidua insulae Iouae laborantes parte, sic ea die exorsus est loqui, dicens, ‘In Paschali solemnitate nuper Aprili peracta mense, desiderio desideravi ad Christum Dominum, sicut et mihi ab eo concessum erat, si maluissem, emigare. Sed ne vobis laetitiae festivitas in tristitiam verteretur, diem meae de mundo emigrationis paulo diutius protelari malui.’ His ab eo maestis monachi familiares auditis interim dictis valde tristificati sunt: quos in quantum poterat verbis coepit consolatoriis laetificare. Quibus finitis, ut erat in vehiculo sedens, ad orientem suam convertens faciem, insulam cum insulanis benedixit habitatoribus; ex qua die, ut in supra memorato caraxatum est libello, viperarum venena trisulcarum linguarum usque in hodiernum diem, nullo modo aut homini aut pecori nocere potuere. Post ejusdem benedictionis verba Sanctus ad suum revehitur monasterium.

Tum proinde, paucis diebus transactis, dum missarum solemnia, ex more, Dominica celebrarentur die, subito, sursum elevatis oculis, facies venerabilis viri florido respersa rubore videtur: quia, sicut scriptum est, 'Corde laetante vultus floret.' Eadem namque hora angelum Domini supra volitantem solus vidit intra ipsius oratorii parietes: et quia sanctorum angelorum amabilis et tranquillus aspectus gaudium et exultationem electorum pectoribus infundit, haec fuit illius subitae causa laetitiae beato infusa viro. De qua scilicet causa inspiratae laetationis, cum qui inerant ibidem praesentes inquirerent, hoc eis Sanctus responsum, sursum respiciens, dedit, ‘Mira et incomparabilis angelicae subtilitas naturae. Ecce enim angelus Domini, ad repetendum aliquod Deo carum missus depositum, nos desuper intra ecclesiam aspiciens et benedicens, rursum per parasticiam ecclesiae reversus, nulla talis vestigia exitus reliquit.’ Haec Sanctus. Sed tamen de qualitate illius depositi ad quod missus est angelus requirendum nemo de circumstantibus recognoscere potuit. Noster vero patronus sanctum, propriam a Deo sibi commendatam animam, depositum nuncupavit. Quae, sicuti inferius narrabitur, alia, senis intervenientibus continuis diebus, Dominica nocte ad Dominum emigravit.

VIR itaque venerabilis in fine ejusdem hebdomadis, hoc est die sabbati, ipse et ejus pius minister Diormitius ad proximum pergunt benedicendum horreum. Quod intrans Sanctus cum benedixisset, et duos in eo frugum sequestratos acervos, hoc intulit verbum cum gratiarum actione, inquiens, ‘Valde congratulor meis familiaribus monachis, quia hoc etiam anno, si quoquam a vobis emigrare me oportuerit, annuum sufficientem habebitis.’ Quo audito verbo Diormitius minister tristificari coepit, et sic dicere, ‘Hujus anni tempore, pater, saepius nos contristas, quia de tuo transitu crebro commemoras.’ Cui Sanctus hoc dedit responsum, ‘Aliquem arcanum habeo sermusculum, quem, si mihi firmiter promiseris, nemini ante meum denudare obitum, de meo tibi egressu aliquid manifestius intimare potero.’ Quam cum talem minister promissionem, juxta voluntatem Sancti flexis, genibus, terminasset, vir venerandus consequenter sic profatur, ‘Haec in sacris voluminibus dies Sabbatum nuncupatur, quod interpretatur requies. Et mihi vere est sabbatum haec hodierna, quia hujus praesentis laboriosae vitae mihi ultima est, in qua post meas laborationum molestias sabbatizo; et hac sequenti media venerabili Dominica nocte, secundum eloquia Scripturarum, patrum gradiar viam. Jam enim Dominus meus Jesus Christus me invitare dignatur; ad quem, inquam, hac mediante nocte, ipso me invitante, emigrabo. Sic enim mihi ab ipso Domino revelatum est.’ Haec maesta minister audiens verba, coepit amare flere. Quem Sanctus in quantum potuit consolari conabatur.

Post haec Sanctus horreum egreditur, et ad monasterium revertens, media residet via, in quo loco postea crux, molari infixa lapidi hodieque stans, in margine cernitur viae. Dumque ibidem Sanctus, ut praefatus sum, senio fessus, paululum sedens, requiesceret, ecce albus occurit caballus, obediens servitor, qui sciliet lactaria bocetum inter et monasterium vascula gestare consueverat. Hic ad Sanctum accedens, mirum dictu, caput in sinu ejus ponens, ut credo inspirante Deo, cui omne animal rerum sapit sensu quo jusserit ipse Creator, dominum a se suum mox emigraturum, et ipsum ultra non visurum sciens, coepit plangere, ubertimque, quasi homo, lacrymas in gremium Sancti fundere, et valde spumans flere. Quod videns minister, coepit illum flebilem repellere lamentatorem: sed Sanctus prohibuit eum, dicens, ‘Sine hunc, sine nostri amatorem, ut in hunc meum sinum fletus effundat amarissimi plangoris. Ecce tu, homo cum sis, et rationalem animam habeas, nullo modo scire de meo exitu potuisti, nisi quod tibi ego ipse nuper manifestavi: huic vero bruto et irrationali animanti, quoque modo ipse Conditor voluit, egressurum a se dominum manifeste revelavit.’ Et haec dicens maestum a se revertentem equum benedixit ministratorem.

Et inde egrediens, et monticellum monasterio supereminentem ascendens, in vertice ejus paululum stetit, et stans, ambas elevans palmas, suum benedixit coenobium, inquiens, ‘Huic loco, quamlibet angusto et vili, non tantum Scotorum reges, cum populis, sed etiam barbararum et exterarum gentium regnatores, cum plebibus sibi subjectis, grandem et non mediocrem conferent honorem: a Sanctis quoque etiam aliarum ecclesiarum noli mediocris veneratio conferetur.’

Post haec verba, de illo descendens monticellulo, et ad monasterium revertens, sedebat in tugurio Psalterium scribens; et ad illum tricesimi tertii psalmi versiculum perveniens ubi scribitur, 'Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono', ‘Hic,’ ait, ‘in fine cessandum est paginae; quae vero sequuntur Baitheneus scribat.’ Sancto convenienter congruit decessori novissimus versiculus quem scripserat, cui nunquam bona deficient aeterna: successori vero sequens patri, spiritalium doctori filiorum, ‘Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos,’ congruenter convenit; qui, sicut decessor commendavit, non solum ei docendo, sed etiam scribendo, successit.

Post talem superius memoratum terminatae versum perscriptum paginae, Sanctus ad vespertinalem Dominicae noctis missam ingreditur ecclesiam: qua continuo consummata, ad hospitiolum revertens, in lectulo residet pernox; ubi pro stramine nudam habebat petram, et pro pulvillo lapidem, qui hodieque quasi quidam juxta sepulcrum ejus titulus stat monumenti. Ibidem itaque residens, ultima ad fratres mandata, solo audiente ministro, commendat, inquiens, ‘Haec vobis, O filioli, novissima commendo verba, ut inter vos mutuam et non fictam habeatis charitatem, cum pace: et si ita, juxta sanctorum exempla patrum, observaveritis, Deus, confortator bonorum, vobis auxiliabitur, et ego, cum ipso manens, pro vobis interpellabo; et non tantum praesentis vitae necessaria ab eo sufficienter administrabuntur, sed etiam aeternalium bonorum praemia, divinorum observatoribus praeparata, tribuentur.’ Hucusque extrema venerabilis patroni verba, quasi de hac tediali peregrinatione ad coelestem patriam transmeantis, brevi textu narrata deducta sunt.

POST quae, felici appropinquante novissima paulisper hora, Sanctus conticuit. Tum proinde media nocte pulsata personante clocca, festinus surgens, ad ecclesiam pergit, citiorque ceteris currens, solus introgressus juxta altare flexis in oratione genibus recumbit; Diormitius minister, tardius prosecutus, eodem momento eminus totam intrinsecus ecclesiam angelica luce erga Sanctum repleri videt: quo ad januam approppinquante, eadem lux visa ocius recessit: quam etiam alii de fratribus pauci, et ipsi eminus astantes, viderant. Diormitius ergo, ecclesiam ingrediens, flebili ingeminat voce, ‘Ubi es, Pater?’ Et necdum allatis fratrum lucernis, per tenebras palpans, Sanctum ante altarium recubantem invenit: quem paululum erigens, et juxta sedens, sanctum in suo gremio posuit caput. Et inter haec coetus monachorum cum luminaribus accurrens, patre viso moriente, coepit plangere. Et, ut ab aliquibus qui praesentes inerant didicimus, Sanctus, necdum egrediente anima, apertis sursum oculis, ad utrumque latus cum mira vultus hilaritate et laetitia circumspiciebat; sanctos scilicet obvios intuens angelos. Diormitius tum sanctam sublevat ad benedicendum Sancti monachorum chorum dexteram manum. Sed et ipse venerabilis pater, in quantum poterat, simul suam movebat manum, ut videlicet quod voce in egressu non valebat animae, etiam motu manus fratres videretur benedicere. Et post sanctam benedietionem taliter significatam, continuo spiritum exhalavit. Quo tabernaculum corporis gresso, facies rubens, et mirum in modum angelica visione exhilarata, in tantum remansit, ut non quasi mortui, sed dormientis videretur viventis. Tota interim personabat maestis plangoribus ecclesia.

SED non praetereundum videtur quod eadem hora beatae transitus anirnae, cuidam Hiberniensi Sancto revelatum est. In illo namque monasterio quod Scotica nominatur lingua Cloni-finchoil, quidam homo erat sanctus, senex Christi miles, qui Lugudius vocitabatur, filius Tailchani, justus et sapiens. Hic itaque primo mane cuidam aeque Christiano militi, Fergnouo nomine, suam enarravit visionem, cum ingenti gemitu, dicens, ‘Hac praeterita nocte media sanctus Columba, multarum columna ecclesiarum, ad Dominum transiit, et in hora beati exitus ejus Iouam insulam, ad quam corpore numquam perveni, totam angelorum claritudine in spiritu vidi irradiatam, totaque spatia aeris usque ad aethera coelorum, eorundem angelorum claritate illustrata; qui ad sanctam ipsius animam perferendam, de coelis missi, descenderunt innumeri. Altisona quoque carminalia, et valde suavia audivi angelicorum coetuum cantica eodem momento egressionis inter angelicos sanctae ipsius animae ascendentes choros.’ Hanc angelicam manifestationem Virgnous, ut praedictum est, qui ab ore sancti illius senis cui revelata erat, indubitanter didicerat, iisdem diebus de Scotiae remigans, Hinba in insula reliquis diebus vitae suae permanens, sancti Columbae monachis saepius enarrabat. Qui videlicet Virgnous, post multos in subjectione inter fratres irreprehensibiliter expletos annos, alios duodecim in loco anachoretarum in Muirbulcmar vitam ducens anachoreticam, Christi victor miles, explevit. Hanc praedictam visionem, non solum paginis inscriptam reperimus, sed et ab aliquibus expertis senioribus, quibus ipse Virgnous retulerat, sine ullo didicimus cunctamine.

Eadem quoque hora aliam visionem, aliter revelatam, unus ex eis qui viderant, Christi miles, valde senex, cujus nomen etiam potest dici Ferreolus, Scotice vero Ernene, gente Mocufirroide, qui inter aliorum sancti Columbae monachorum reliquias, et ipse sanctus monachus, in Dorso Tomme sepultus, cum sanctis resurrectionem expectat, mihi Adamnano, illo juveni in tempore, cum grandi retulerat testificatione, dicens, ‘Illa in nocte qua sanctus Columba de terra ad coelos felici et beato fine transiit, ego et alii mecum viri laborantes in captura piscium in valle piscosi fluminis Fendae, subito totum aerei illustratum coeli spatium vidimus. Cujus miraculi subitatione permoti, oculos ad orientem elevatos convertimus, et ecce, quasi quaedam pergrandis ignea apparuit columna, quae in illa nocte media sursum ascendens ita nobis videbatur mundum illustrare totum, sicuti aesteus et meridianus sol, et postquam illa penetravit columna coelum, quasi post occasum solis, tenebrae succedunt. Hujus itaque claritudinem luminosae et praedicabilis columnae, non tantum nos, qui simul in eodem loco ineramus, cum ingenti admiratione vidimus, sed et alii multi piscatores, qui sparsim per diversas fluminales piscinas ejusdem fluminis piscabantur, sicut nobis post retulerant, simili apparitione visa, magno pavore sunt perculsi.’ Harum igitur trium miracula visionum eadem transitus hora venerandi apparentium patroni, aeternos ei a Domino collatos protestantur honores. Ad propositum revertamur.

INTEREA post sanctae egressum animae, hymnis matutinalibus terminatis, sacrum corpus de ecclesia ad hospitium, unde paulo ante vivens venerat, cum canora fratrum reportatur psalmodia, honesteque ternis diebus et totidem noctibus honorabiles rite explentur exequiae. Quibus in Dei sapidis laudibus terminatis, sancti et beati patroni venerabile corpus, mundis involutum sindonibus, et praeparata positum in ratabusta, debita humatur cum veneratione, in luminosa et aeternali resurrecturum claritudine.

De supra memoratis ergo tribus illis exequiarum diebus more peractis ecclesiastico, quod nobis ab expertis traditum est, hujus prope finem enarrabitur libri. Quidam namque aliquando unus de fratribus coram venerabili viro simpliciter loquens, ‘Ad celebrandas,’ ait ad Sanctum, ‘tuas, post tuum obitum exequias, totus harum provinciarum populus hanc Iouam remigans replebit insulam.’ Quod verbum audiens Sanctus consequenter ait, ‘O mi filiole, non ut loqueris sic res probabit, nam promiscuum populi vulgus nullo modo ad meas poterit exequias venire; mei soli familiares monachi mea sepulcralia complebunt, et exequialia honestabunt officia.’ Quod verbum ejus propheticum, statim post transitum ipsius, omnipotentia Dei adimpleri fecit: nam per tres illas exequiales dies et noctes, grandis sine pluvia facta est ventosa tempestas, qua fortiter prohibente, nullus hinc inde navicella vectus transfretare poterat. Et post consummatam beati sepultionem viri continuo tempestate sedata, et cessante vento, totum tranquillatum est aequor.

Perpendat itaque lector quanti et qualis apud Deum praedicabilis patronus honoris habeatur, cui aliquando in carne mortali conversanti Deo dignante, oranti, tempestates sedatae sunt, et maria tranquillata; et rursus, quando necesse habuit, supra memorata occasione, orta flamina ventorum, et ventosa, cum voluit, concita sunt aequora, quae subsequenter, ut superius dictum est, expletis ejus sepulturae ministeriis, in magnam conversa sunt tranquillitatem.

Hic itaque nostro praedicabili patrono vitae terminus fuit, ista meritorum exordia; qui, secundum sententias Scripturarum, aeternis comes triumphis, Patribus additus, Apostolis et Prophetis consertus, numero aggregatus albatorum millium Agnino in sanguine suas Sanctorum qui laverunt stolas, Agnum ductorem comitatur, virgo immaculatus, ab omni integer labe, ipso Domino nostro Jesu Christo dignante: cui est cum Patre honor, virtus, laus, gloria, et imperium sempiternum in unitate Spiritus Sancti, per omnia saecula saeculorum.

POST horum trinalium lectionem libellorum, quisque diligens annotet lector quanti et qualis meriti sanctus saepe supra memoratus praesul venerandus, quantae et qualis apud Deum honorificentiae fuerit aestimatus, quantae et quales angelicae ad ipsum, et luminosae frequentationes, fuerint; quanta in eo prophetalis gratia, quanta dialium efficientia virtutum; quanta et quam frequens eum divini luminis claritudo in carne mortali adhuc commorantem circumfulserit; quae, etiam post egressum animae de tabernaculo corporis almissimae, sicuti quibusdam electis ostensum habetur compertum, locum in quo ipsius sancta pausant ossa usque hodie eadem coelestis claritas frequentare non cessat, et sanctorum frequens visitatio angelorum. Et haec etiam eidem beatae memoriae viro a Deo non mediocris est collata gratia, qua nomen ejus non tantum per totam nostram Scotiam, et omnium totius orbis insularum maximam Britanniam, clare divulgari promeruit, in hac parva et extrema oceani Britannici commoratus insula; sed etiam ad trigonam usque Hispaniam, et Gallias, et ultra Alpes Peninas Italiam sitam pervenire, ipsam quoque Romanam civitatem, quae caput est omnium civitatum. Tantus et talis honor noscibilis eidem Sancto inter ceterae divinae donationis munera condonatus scitur a Deo, qui se diligentes amat, et eos qui eum sapidis magnificant laudibus magis ac magis glorificans, immensis sublimat honoribus, qui est benedictus in saecula. Amen.

Obsecro eos quicunque voluerint hos describere libellos, immo potius adjuro per Christum, judicem saeculorum, ut postquam diligenter descripserint, conferant, et emendent cum omni diligentia, ad exemplar unde caraxerunt, et hanc quoque adjurationem hoc in loco subscribant. Quicunque hos virtutum libellos Columbae legerit, pro me Dorbbeneo Dominum deprecetur, ut vitam post mortem aeternam possideam.