Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 20

De alia prope simili celsae claritudinis visione

ALIA itidem nocte, quidam de fratribus, Colgius nomine, filius Aido Draigniche, de Nepotibus Fechreg, cujus in primo fecimus mentionem, casu ad januam ecclesiae, aliis dormientibus, devenit, ibidemque aliquamdiu stans orabat. Tum proinde subito totam videt ecclesiam coelesti luce repleri: quae scilicet fulguralis lux dicto citius ab ejus recessit oculis. Sanctum vero Columbam hora eadem intra ecclesiam orantem ignorabat. Postque talem subitam luminis apparitionem, valde pertimescens, domum revertitur. Postera die Sanctus, illum advocans, asperius objurgavit, inquiens, ‘De cetero praecavere debes, fili, ne, quasi explorator, coeleste lumen, quod tibi non est donatum, inspicere coneris, quia te effugiet; et ne alicui in meis diebus quod vidisti enarres.’