Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 7

De angelorum revelata eidem sancto viro visione, qui animam alicujus Diormitii ad coelum ducebant

ALIO in tempore, quidam Hiberniensis peregrinus ad Sanctum perveniens, per aliquot apud eum menses in Ioua commanebat insula. Cui vir beatus alia die, ‘Nunc,’ ait, ‘quidam de provincialibus tuis clericis ad coelum ab angelis portatur, cujus adhuc ignoro nomen.’ Frater vero hoc audiens coepit secum de provincia perscrutari Anteriorum, qui Scotice Indairthir nuncupantur, et de illius beati hominis vocabulo; hocque consequenter intulit verbum, inquiens, ‘Alium Christi scio militonem qui sibi in eodem territorio, in quo et ego commanebam, monasteriolum construxit, nomine Diormitium.’ Cui Sanctus ait, ‘Ipse est de quo dicis, qui nunc ab angelis Dei in paradisum deductus est.’ Sed hoc etiam non negligenter adnotandum est, quod idem vir venerabilis multa sibi a Deo arcana, ab aliis celata, sacramenta, nullo modo in hominum notitiam prodi passus sit, duabus, ut ipse aliquando paucis intimaverat fratribus, causis existentibus; hoc est, ut jactantiam devitaret, et ad semetipsum interrogandum, insustentabiles turbas de se aliqua interrogare volentes, divulgata revelationum fama, non invitaret.