Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 5

De angelo Domini qui ad sanctum Columbam in Hinba commorantem insula per visum apparuit, missus ut Aidanum in regem ordinaret

ALIO in tempore, cum vir praedicabilis in Hinba commoraretur insula, quadam nocte in extasi mentis angelum Domini ad se missum vidit, qui in manu vitreum ordinationis regum habebat librum: quem cum vir venerandus de manu angeli accepisset, ab eo jussus, legere coepit. Qui cum secundum quod ei in libro erat commendatum Aidanum in regem ordinare recusaret, quia magis Iogenanum fratrem ejus diligeret, subito angelus, extendens manum, Sanctum percussit flagello, cujus livorosum in ejus latere vestigium omnibus suae diebus permansit vitae. Hocque intulit verbum, ‘Pro certo scias,’ inquiens, ‘quia ad te a Deo missus sum cum vitreo libro, ut juxta verba quae in eo legisti, Aidanum in regnum ordines. Quod si obsecundare huic nolueris jussioni, percutiam te iterato.’ Hic itaque angelus Domini, cum per tres continuas noctes, eundem in manu vitreum habens codicem, apparuisset, eademque Domini jussa de regis ejusdem ordinatione commendasset, Sanctus, verbo obsecutus Domini, ad Iouam transnavigavit insulam, ibidemque Aidanum, iisdem adventantem diebus, in regem, sicut erat jussus, ordinavit. Et inter ordinationis verba, de filiis et nepotibus pronepotibusque ejus futura prophetizavit: imponensque manum super caput ejus, ordinans benedixit. Cummeneus Albus, in libro quem de virtutibus sancti Columbae scripsit, sic dixit quod sanctus Columba de Aidano et de posteris ejus, et de regno suo, prophetare coepit, dicens, ‘Indubitanter crede, O Aidane, quoniam nullus adversariorum tuorum tibi poterit resistere, donec prius fraudulentiam agas in me et in posteros meos. Propterea ergo tu filiis commenda ut et ipsi filiis et nepotibus et posteris suis commendent, ne per consilia mala eorum sceptrum regni hujus de manibus suis perdant. In quocunque enim tempore adversum me aut adversus cognatos meos qui sunt in Hibernia fecerint, flagellum, quod causa tui ab angelo sustinui per manum Dei super eos in magnum flagitium vertetur, et cor virorum auferetur ab eis et inimici eorum vehementer super eos confortabuntur.’ Hoc autem vaticinium temporibus nostris completum est, in bello Roth, Domnail Brecco, nepote Aidani, sine causa vastante provinciam Domnill nepotis Ainmuireg. Et a die illa usque hodie adhuc in proclivo sunt ab extraneis: quod suspiria doloris pectori incutit.