Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 47

De mortalitate

ET hoc etiam, ut aestimo, non inter minora virtutum miracula connumerandum videtur de mortalitate, quae nostris temporibus terrarum orbem bis ex parte vastaverat majore. Nam ut de ceteris taceam latioribus Europae regionibus, hoc est, Italia et ipsa Romana civitate, et Cisalpinis Galliarum provinciis, Hispanis quoque Pyrinaei montis interjectu disterminatis, oceani insulae per totum, videlicet Scotia et Britannia, binis vicibus vastatae sunt dira pestilentia, exceptis duobus populis, hoc est, Pictorum plebe et Scotorum Britanniae, inter quos utrosque Dorsi montes Britannici disterminant. Et quamvis utrorumque populorum non desint grandia peccata, quibus plerumque ad iracundiam aeternus provocatur judex; utrisque tamen huc usque, patienter ferens, ipse pepercit. Cui alii itaque haec tribuitur gratia a Deo collata, nisi sancto Columbae, cujus monasteria intra utrorumque populorum terminos fundata ab utrisque ad praesens tempus valde sunt honorificata. Sed hoc quod nunc dicturi sumus, ut arbitramur non sine gemitu audiendum est, quia sunt plerique in utrisque populis valde stolidi, qui se Sanctorum orationibus a morbis defensos nescientes, ingrato Dei patientia male abutuntur. Nos vero Deo agimus crebras grates, qui nos et in his nostris insulis, orante pro nobis venerabili patrono, a mortalitatum invasionibus defendit; et in Saxonia, regem Alfridum visitantes amicum, adhuc non cessante pestilantia, et multos hinc inde vicos devastante, ita tamen nos Dominus, et in prima post bellum Ecfridi visitatione, et in secunda, interjectis duobus annis, in tali mortalitatis medio deambulantes periculo liberavit, ut ne unus etiam de nostris comitibus moreretur, nec aliquis ex aliquo molestaretur morbo.

Hic secundus de virtutum miraculis finiendus est liber: in quo animadvertere lector debet, quod, etiam de compertis, in eo multa propter legentium evitandum praetermissa sint fastidium.

Finitur secundus liber.

HIC TERTIUS LIBER ORDITUR, DE ANGELICIS VISIONIBUS