Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 43

De navigatione Cormaci nepotis Lethani prophetatio beati viri

ALIO in tempore Cormacus, Christi miles, de quo in primo hujus opusculi libello breviter aliqua commemoravimus pauca, etiam secunda vice conatus est eremum in oceano quaerere. Qui postquam a terris per infinitum oceanum plenis enavigavit velis, iisdem diebus sanctus Columba, cum ultra Dorsum moraretur Britanniae, Brudeo regi, praesente Orcadum regulo, commendavit dicens, ‘Aliqui ex nostris nuper emigraverunt, desertum in pelago intransmeabili invenire optantes; qui si forte post longos circuitus Orcadas devenerint insulas, huic regulo, cujus obsides in manu tua sunt diligenter commenda, ne aliquid adversi intra terminos ejus contra eos fiat.’ Hoc vero Sanctus ita dicebat, quia in spiritu praecognovit quod post aliquot menses idem Cormacus esset ad Orcadas venturus. Quod ita postea evenit; et propter supradictam sancti viri commendationem, de morte in Orcadibus liberatus est vicina. Post aliquantum paucorum intervallum mensium, cum Sanctus in Ioua commoraretur insula, quadam die coram eo ejusdem Cormaci mentio ab aliquibus subito oboritur sermocinantibus, et taliter dicentibus, ‘Quomodo Cormaci navigatio, prosperane an non, provenit, adhuc nescitur.’ Quo audito verbo, Sanctus hac profatur voce dicens, ‘Cormacum de quo nunc loquimini hodie mox pervenientem videbitis.’ Et post quasi unius horae interventum, mirum dictu, et ecce inopinato Cormacus superveniens, oratorium cum omnium admiratione et gratiarum ingreditur actione. Et quia de hujus Cormaci secunda navigatione beati prophetationem breviter intulerimus viri, nunc et de tertia aeque propheticae ejus scientiae aliqua describenda sunt verba.

Cum idem Cormacus tertia in oceano mari fatigaretur vice, prope usque ad mortem periclitari coepit. Nam cum ejus navis a terris per quatuordecim aestei temporis dies, todidemque noctes, plenis velis, austro flante vento, ad septemtrionalis plagam coeli directo excurreret cursu, ejusmodi navigatio ultra humani excursus modum, et irremeabilis videbatur. Unde contigit, ut post decimam ejusdam quarti et decimi horam diei, quidam pene insustentabiles undique et valde formidabiles consurgerent terrores; quaedam quippe usque in id temporis invisae, mare obtegentes, occurrerant tetrae et infestae nimis bestiolae, quae horribili impetu carinam et latera, puppimque et proram ita forti feriebant percussura, ut pelliceum tectum navis penetrales putarentur penetrare posse. Quae, ut hi qui inerant ibidem postea narrarunt, prope magnitudinem ranarum, aculeis permolestae, non tamen volatiles sed natatiles erant; sed et remorum infestabant palmulas. Quibus visis, inter cetera monstra quae non hujus est temporis narrare, Cormacus cum nautis comitibus, valde turbati et pertimescentes, Deum, qui est in angustiis pius et opportunus auxiliator, illacrymati precantur. Eadem hora et sanctus noster Columba, quamlibet longe absens corpore, spiritu tamen praesens in navi cum Cormaco erat. Unde, eodem momento, personante signo, fratres ad oratorium convocans, et ecclesiam intrans, astantibus, sic, more sibi consueto, prophetizans profatur, dicens, ‘Fratres tota intentione pro Cormaco orate, qui nunc humanae discursionis limitem, immoderate navigando, excessit, nunc quasdam monstruosas, ante non visas, et pene indicibiles, patitur horrificas perturbationes. Itaque nostris commembribus in periculo intolerabili constitutis mente compati debemus fratribus, et Dominum exorare cum eis. Ecce enim nunc Cormacus cum suis nautis, faciem lacrymis ubertim irrigans, Christum intentius precatur; et nos ipsum orando adjuvemus, ut austrum flantem ventum usque hodie per quatuordecim dies, nostri miseratus, in aquilonem convertat; qui videlicet aquiloneus ventus navem Cormaci de periculis retrahat.’ Et haec dicens, flebili cum voce, flexis genibus ante altarium, omnipotentiam Dei ventorum et cunctarum gubernatricem precatur rerum. Et post orationem cito surgit, et abstergens lacrymas, gaudenter grates Deo agit dicens, ‘Nunc, fratres, nostris congratulemur, pro quibus oramus, caris: quia Dominus austrum nunc in aquilonarem convertet flatum, nostros de periculis commembres retrahentem, quos huc ad nos iterum reducet.’ Et continuo cum ejus voce auster cessavit ventus, et inspiravit aquiloneus per multos post dies: et navis Cormaci ad terras redacta est. Et pervenit Cormacus ad sanctum Columbam, et se, donante Deo, facie, in faciem, cum ingenti omnium admiratione viderant et non mediocri laetatione. Perpendat itaque lector quantus et qualis idem vir beatus, qui talem propheticam habens scientiam, ventis et oceano, Christi invocato nomine, potuit imperare.