Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 38

De quodam plebeio mendico cui sanctus sudem faciens ad jugulandas benedixit feras

ALIO in tempore quidam ad Sanctum plebeius venit pauperrimus, qui in ea habitabat regione quae Stagni litoribus Aporici est contermina. Huic ergo miserabili viro, qui unde maritam et parvulos cibaret non habebat, vir beatus petenti, miseratus, ut potuit, quandam largitus eleemosynam, ait, ‘Miselle humuncio, tolle de silva contulum vicina, et ad me ocyus defer.’ Obsecundans miser, juxta Sancti jussionem, detulit materiam; quam Sanctus excipiens in veru exacuit; quodque propria exacuminans manu, benedicens, et illi assignans inopi dixit, ‘Hoc veru diligenter custodi, quod, ut credo, nec homini, nec alicui pecori, nocere poterit, exceptis feris bestiis quoque et piscibus; et quamdiu talem habueris sudem, numquam in domo tua cervinae carnis cibatio abundans deerit.’ Quod audiens miser mendiculus, valde gavisus, domum revertitur, veruque in remotis infixit terrulae locis, quae silvestres frequentabant ferae; et vicina transacta nocte, mane primo pergit revisitare volens veru, in quo mirae magnitudinis cervum cecidisse reperit transfixum. Quid plura? Nulla, ut nobis traditum est, transire poterat dies, qua non aut cervum, aut cervam, aut aliquam reperiret in veru infixo cecidisse bestiam. Repleta quoque tota de ferinis carnibus domo, vicinis superflua vendebat, quae hospitium suae domus capere non poterat. Sed tamen diaboli invidia per sociam, ut Adam, et hunc etiam miserum invenit; quae, non quasi prudens, sed fatua, taliter ad maritum locuta est, ‘Tolle de terra veru; nam si in eo homines, aut etiam pecora, perierint, tu ipse et ego cum nostris liberis aut occidemur aut captivi ducemur.’ Ad haec maritus inquit, ‘Non ita fiet; nam sanctus vir mihi, benedicens sudem, dixit, quod numquam hominibus aut etiam pecoribus nocebit.’ Post haec verba mendicus, uxori consentiens, pergit, et tollens de terra veru, intra domum, quasi amens, illud secus parietem posuit; in quo mox domesticus ejus incidens canis disperiit. Quo pereunte, rursum marita, ‘Unus,’ ait, ‘filiorum tuorum incidet in sudem et peribit.’ Quo audito ejus verbo, maritus veru de pariete removens ad silvam reportat, et in densioribus infixit dumis, ut putabat ubi a nullo posset animante offendi. Sed postera reversus die capream in eo cecidisse et periisse reperit. Inde quoque illud removens, in fluvio qui Latine dici potest Nigra Dea, juxta ripam sub aquis abscondens infixit: quod alia revisitans die, esocem in eo mirae magnitudinis transfixum et retentum invenit; quem de flumine elevans vix solus ad domum portare poterat, veruque secum de aqua simul reportans, extrinsecus in superiore tecti affixit loco; in quo et corvus devolatus, impetu lapsus disperiit jugulatus. Quo facto, miser, fatuae conjugis consilio depravatus, veru tollens de tecto, assumpta securi, in plures concidens particulas, in ignem projecit. Et post, quasi suae paupertatis amisso non mediocri solatio, remendicare, ut meritus, coepit. Quod videlicet penuriae rerum solamen saepe superius in veru memorato dependebat, quod pro pedicis, et retibus, et omni venationis et piscationis genere servatum posset sufficere, beati viri donatum benedictione, quodque amissum miser plebeius, eo ditatus pro tempore, ipse cum tota familiola, sero licet, omnibus de cetero deplanxit reliquis diebus vitae.