Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 36

De spontanea regiae munitionis portae subita apertione

ALIO in tempore, hoc est, in prima Sancti fatigatione itineris ad regem Brudeum, casu contigit ut idem rex, fastu elatus regio, suae munitionis, superbe agens, in primo beati adventu viri, non aperiret portas. Quod ut cognovit homo Dei, cum comitibus ad valvas portarum accedens, in primis Dominicae crucis imprimens signum, tum deinde manum pulsans contra ostia ponit; quae continuo sponte, retro retrusis fortiter seris, cum omni celeritate aperta sunt. Quibus statim apertis, Sanctus consequenter cum sociis intrat. Quo cognito, rex cum senatu valde pertimescens, domum egressus, obviam cum veneratione beato pergit viro, pacificisque verbis blande admodum compellat: et ex ea in posterum die sanctum et venerabilem virum idem regnator, suae omnibus vitae reliquis diebus, valde magna honoravit, ut decuit, honorificentia.