Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 35

De beati viri contra Broichanum magum refragatione, et venti contrarietate

POST supra memorata peracta, quadam die Broichanus ad sanctum proloquens virum infit, ‘Dicito mihi, Columba, quo tempore proponis enavigare?’ Sanctus, ‘Tertia,’ ait, ‘die, Deo volente et vita comite, navigationem proponimus incipere.’ Broichanus e contra, ‘Non poteris,’ ait; ‘nam ego ventum tibi contrarium facere, caliginemque umbrosam superinducere possum.’ Sanctus, ‘Omnipotentia Dei,’ ait, ‘omnium dominatur, in cujus nomine nostri omnes motus, ipso gubernante, diriguntur.’ Quid plura? Sanctus die eadem, sicut corde proposuit, ad lacum Nesae fluminis longum multa prosequente caterva, venit. Magi vero gaudere tum coepere, magnam videntes superinductam caliginem, et contrarium cum tempestate flatum. Nec mirum haec interdum arte daemonum posse fieri, Deo permittente, ut etiam venti et aequora in asperius concitentur. Sic enim aliquando daemoniorum legiones sancto Germano episcopo, de Sinu Gallico, causa humanae salutis, ad Britanniam naviganti, medio in aequore occurrerant, et opponentes pericula procellas concitabant, coelum diemque tenebrararum caligine obducebant. Quae tamen omnia, sancto orante Germano, dicto citius, sedata detersa cessarunt caligine. Noster itaque Columba, videns contra se elementa concitari furentia, Christum invocat Dominum, cymbulamque ascendens, nautis haesitantibus, ipse constantior factus velum contra ventum jubet subrigi. Quo facto, omni inspectante turba, navigium flatus contra adversos mira vectum occurrit velocitate. Et post haud grande intervallum venti contrarii ad itineris ministeria cum omnium admiratione revertuntur. Et sic per totam illam diem flabris lenibus secundis flantibus, beati cymba viri optatum pervecta ad portum pulsa est. Perpendat itaque lector quantus et qualis idem vir venerandus, in quo Deus omnipotens, talibus praescriptis miraculorum virtutibus, coram plebe gentilica illustre suum manifestavit nomen.