Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 33

De puero quem mortuum vir venerandus in Christi Domini nomine suscitavit

ILLO in tempore, quo sanctus Columba in Pictorum provincia per aliquot demorabatur dies, quidam cum tota plebeius familia verbum vitae per interpretatorem sancto praedicante viro, audiens credidit, credensque baptizatus est, maritus cum marita liberisque et familiaribus. Et post aliquantulum diecularum intervallum paucarum unus filiorum patrisfamilias, gravi correptus aegritudine, usque ad confinia mortis et vitae perductus est. Quem cum magi morientem vidissent, parentibus cum magna exprobratione coeperunt illudere, suosque, quasi fortiores, magnificare deos, Christianorum vero, tanquam infirmiori, Deo derogare. Quae omnia cum beato intimarentur viro, zelo suscitatus Dei, ad domum cum suis comitibus amici pergit plebeii, ubi parentes nuper defunctae prolis maestas celebrabant exequias. Quos Sanctus valde tristificatos videns, confirmans dictis compellat consolatoriis, ut nullo modo de divina omnipotentia dubitarent. Consequenterque percunctatur, dicens, ‘In quo hospitiolo corpus defuncti jacet pueri?’ Pater tum orbatus Sanctum sub maestum deducit culmen, qui statim, omnem foris exclusam relinquens catervam, solus maestificatum intrat habitaculum, ubi illico, flexis genibus, faciem ubertim lacrymis irrigans, Christum precatur Dominum; et post ingeniculationem surgens, oculos convertit ad mortuum, dicens, ‘In nomine Domini Jesu Christi resuscitare, et sta super pedes tuos.’ Cum hac Sancti honorabili voce anima ad corpus rediit, defunctusque apertis revixit oculis, cujus manum tenens apostolicus homo erexit, et in statione stabiliens, secum domum egressus deducit, et parentibus redivivum assignavit. Clamor tum populi attollitur, plangor in laetationem convertitur, Deus Christianorum glorificatur. Hoc noster Columba cum Elia et Eliseo prophetis habeat sibi commune virtutis miraculum; et cum Petro et Paulo et Ioanne apostolis partem honoris similem in defunctorum resuscitatione; et inter utrosque, hoc est, prophetarum et apostolorum coetus, honorificam coelestis patriae sedem homo propheticus et apostolicus aeternalem cum Christo, qui regnat cum Patre in unitate Spiritus Sancti per omnia saecula saeculorum.