Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 22

De Columbano aeque plebeio viro, cujus pecora admodum pauca vir sanctus benedixit; sed post illius benedictionem usque ad centenarium creverunt numerum

ALIO quoque tempore, vir beatus quadam nocte, cum apud supra memoratum Columbanum tunc temporis inopem, bene hospitaretur, mane primo Sanctus, sicuti superius de Nesano commemoratum est, de quantitate et qualitate substantiae plebeium hospitem interrogat. Qui interrogatus, ‘Quinque,’ ait, ‘tantummodo habeo vacculas; quae, si eas benedixeris, in majus crescent.’ Quas illico, a Sancto jussus, adduxit, similique modo, ut supra de Nesani quinis dictum est vacculis, et hujus Columbani boculas quinales aequaliter benedicens, inquit, ‘Centenas et quinque, Deo donante, habebis vaccas, et erit in filiis et nepotibus tuis florida benedictio.’ Quae omnia, juxta beati viri prophetationem, in agris et pecoribus ejus et prole, plenissime adimpleta sunt; mirumque in modum numerus a Sancto praefinitus supra memoratis ambobus viris, in centenario vaccarum et quinario expletus numero, nullo modo superaddi potuit: nam illa, quae supra praefinitum excedebant numerum, diversis praerepta casibus, nusquam comparuerant, excepto eo quod aut in usus proprios familiae, aut etiam in opus eleemosynae, expendi poterat. In hac itaque narratione, ut in ceteris, virtutis miraculum et prophetia simul aperte ostenditur: nam in magna vaccarum ampliatione benedictionis pariter et orationis virtus apparet, et in praefinitione numeri prophetalis praescientia.