Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 21

21

DE quodam viro divite tenacissimo, nomine Uigenio, qui sanctum Columbam despexerat nec eum hospitio recepit, hanc e contrario protulit prophetalem sententiam, inquiens, ‘Illius autem avari divitiae, qui Christum in peregrinis hospitibus sprevit, ab hac die paulatim imminuentur, et ad nihilum redigentur; et ipse mendicabit; et filius ejus cum semivacua de domo in domum perula discurret; et, ab aliquo ejus emulo securi in fossula excussorii percussus, morietur.’ Quae omnia de utroque, juxta sancti prophetiam viri, plene sunt expleta.