HOC in domo alicujus plebeii divitis, qui in monte Cainle commorabatur, Foirtgirni nomine, factum traditur. Ubi cum Sanctus hospitaretur, inter rusticanos contendentes duos, quorum prius adventum praescivit, recta judicatione judicavit: unusque ex eis, qui maleficus erat, a Sancto jussus, de bove masculo, qui prope erat, lac arte diabolica expressit: quod Sanctus, non ut illa confirmaret maleficia, fieri jussit, quod absit; sed ut ea coram multitudine destrueret. Vir itaque beatus vas, ut videbatur tali plenum lacte, sibi ocius dari poposcit; et hac cum sententia benedixit dicens, Modo probabitur non esse hoc verum, quod putatur, lac, sed daemonum fraude, ad decipiendos homines, decoloratus sanguis; et continuo lacteus ille color in naturam versus est propriam, hoc est, in sanguinem. Bos quoque, qui per unius horae momentum, turpi macie tabidus et maceratus, erat morti proximus, benedicta a Sancto aqua superfusus, mira sub celeritate sanatus est.