Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 14

De Baitheneo et Columbano filio Beogni, sanctis presbyteris, eadem sibi die ventum prosperum a Domino per beati viri orationem donari postulantibus, sed diversa navigantibus via

ALIO quoque in tempore, superius memorati sancti viri ad Sanctum venientes, ab eo simul unanimes postulant ut ipse a Domino postulans impetraret prosperum crastina die ventum sibi dari diversa emigraturis via. Quibus Sanctus respondens, hoc dedit responsum, ‘Mane crastina die, Baitheneus, a portu Iouae enavigans insulae, flatum habebit secundum usquequo ad portum perveniat Campi Lunge.’ Quod ita, juxta Sancti verbum, Dominus donavit: nam Baitheneus plenis eadem die velis magnum totumque pelagus usque ad Ethicam transmeavit terram. Hora vero ejusdem diei tertia, vir venerandus Columbanum advocat presbyterum dicens, ‘Nunc Baitheneus prospere optatum pervenit ad portum: ad navigandum te hodie praepara; mox Dominus ventum convertet in aquilonem.’ Cui sic prolato beati viri verbo eadem hora auster obsecundans ventus se in aquiloneum convertit flatum; et ita in eadem die uterque vir sanctus, alter ab altero in pace aversus, Baitheneus mane ad Ethicam terram, Columbanus post meridiem Hiberniam incipiens appetere, plenis enavigavit velis et flatibus secundis. Hoc illustris viri virtute orationum, Domino donante, effectum est miraculum; quia, sicut scriptum est, 'Omnia possibilia sunt credenti.' Post illa in die sancti Columbani egressum, sanctus hoc de illo propheticum Columba protulit verbum, ‘Vir sanctus Columbanus, cui emigranti benediximus, nusquam in hoc saeculo faciem videbit meam.’ Quod ita post expletum est, nam eodem anno sanctus Columba ad Dominum transiit.