Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 10

De alia maligna fontana aqua quam vir beatus in Pictorum regione benedixit

ALIO in tempore, vir beatus, cum in Pictorum provincia per aliquot demoraretur dies, audiens in plebe gentili de alio fonte divulgari famam, quem quasi deum stolidi homines, diabolo eorum obcaecante sensus, venerabantur; nam de eodem fonticulo bibentes, aut in eo manus vel pedes de industria lavantes, daemoniaca, Deo permittente, percussi arte, aut leprosi, aut lusci, aut etiam debiles, aut quibuscunque aliis infestati infirmitatibus revertebantur. Ob quae omnia seducti gentiles divinum fonti deferebant honorem. Quibus compertis, Sanctus alia die intrepidus accessit ad fontem. Quod videntes magi, quos saepe ipse confusos et victos a se repellebat, valde gavisi sunt, scilicet putantes eum similia illius nocuae tactu aquae passurum. Ille vero imprimis elevata manu sancta, cum invocatione Christi nominis, manus lavat et pedes; tum deinde cum sociis de eadem, a se benedicta, bibit. Ex illaque die daemones ab eodem recesserunt fonte, et non solum nulli nocere permissus est, sed etiam, post Sancti benedictionem et in eo lavationem, multae in populo infirmitates per eundem sanatae sunt fontem.