Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 26

De duobus pergrinis fratribus sancti provida prophetatio viri

QUADAM Dominica die ultra saepe memoratum clamatum est fretum. Quem audiens Sanctus clamorem, ad fratres qui ibidem inerant, ‘Ite,’ ait, ‘cleriter, pergrinosque de longinqua venientes regione ad nos ocius adducite.’ Qui continuo obsecuti, transfretantes adduxerunt hospites: quos Sanctus exosculatus, consequenter de causa percontatur itineris. Qui respondentes aiunt, ‘Ut hoc etiam anno apud te peregrinemur, venimus.’ Quibus Sanctus hanc dedit responsionem: ‘Apud me, ut dicitis, anni unius spatio peregrinari non poteritis, nisi prius monachicum promiseritis votum.’ quod qui inerant praesentes valde mirati sunt ad hospites eadem hora adventantes dici. Ad quae Sancti verba senior respondens frater ait, ‘Hoc in mente propositum licet in hanc horam usque nullatenus habuerimus, tamen tuum sequemur consilium, divinitus, ut credimus, inspiratum.’ Quid plura? Eodem horae momento oratorium cum Sancto ingressi, devote, flexis genibus, votum monachiale voverunt. Sanctus tum deinde, ad fratres convesus, ait, ‘Hi duo proselyti vivam Deo seipsos exhibentes hostiam, longaque in brevi Christianae tempora militiae complentes, hoc mox eodem mense ad Christum Dominum in pace transibunt.’ Quibus auditis ambo fratres, gratias Deo agentes, ad hospitium deducti sunt: interjectisque diebus septem, senior frater coepit infirmari, et, eadem peracta septimana, ad Dominum emigravit. Similiter et alter post septem alios dies infirmatus, ejusdem in fine hebdomadis, ad Dominum feliciter transit. Et sic secundum Sancti veridicam prophetiam, intra ejusdem mensis terminum, ambo praesentem finiunt vitam.