Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 24

De Fechno sapiente quomodo poenitens ad sanctum Columbam, ab eodem praenunciatus, venit

ALIO in tempore Sanctus, in cacumine sedens montis qui nostro huic monasterio eminus supereminet, ad suum ministatorem Diormitium conversus, profatus est, dicens, ‘Miror quare tardius appropinquat quaedam de Scotia navis, quae quemdam advehit sapientem virum, qui in quodam facinore lapsus, lacrymosam gerens poenitudinem, mox adveniet.’ Post proinde haud grande intervallum ad austrum prospiciens minister, velum navis videt ad portum propinquantis. Quam cum Sancto adventantem demonstraret, cito surgit, inquiens, ‘Eamus proselyto obviam, cujus veram Christus suscipit poenitentiam.’ At vero Feachnaus, de navi descendens, Sancto ad portum pervenienti obvius occurrit; cum fletu et lamento, ante pedes ejus ingeniculans flexis genibus, amarissime ingemuit, et coram omnibus qui ibidem inerant peccantias confitetur suas. Sanctus tum, cum eo pariter illacrymatus, ad eum ait, ‘Surge fili, et consolare; dimissa sunt tua quae commisisti peccamina; quia, sicut scriptum est, 'Cor contritum et humiliatum Deus non spernit'’. Qui surgens, gaudenter a Sancto susceptus, ad Baitheneum tunc temporis in Campo Lunge praepositum commorantem, post aliquot est emissus dies, in pace commigrans.