Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 16

De infelici quodam qui cum sua dormivit genitrice

ALIO in tempore fratres intempesta nocte sucitat Sanctus, ad quos in ecclesia congregatos dicit, ‘Nunc Dominum intentius precemur; nam hac in hora aliquod inauditum in mundo peccatum perpetratum est, pro quo valde timenda judicialis est vindicta.’ De quo peccato crastino die, aliquibus paucis percunctantibus, intimavit inquiens, ‘Post paucos menses cum Lugaido nesciente infelix ille homuncio ad Iouam perveniet insulam.’ Alia itaque die Sanctus ad Diormitium, interjectis quibusdam mensibus, praecipiens profatur, ‘Surge citius, ecce Lugaidus appropinquat, dicque ei ut miserum quem secum in navi habet in Maleam propellat insulam, ne hujus insulae cespitem calcet.’ Qui, praecepto Sancti obsecutus, ad mare pergit. Lugaidoque adventanti omnia Sancti prosequitur de infelicis viro verba. Quibus auditis ille infelix juravit nunquam se cibum cum aliis accepturum nisi prius sanctum videret Columbam, eumque alloqueretur. Quae infelicis verba Diormitius, ad Sanctum reversus, retulit. Quibus compertis Sanctus ad portum perrexit, Baitheneoque, prolatis sacrae Scripturae testimoniis, suggerenti ut miseri poenitudo susciperetur, Sanctus consequenter inquit, ‘O Baithenee, hic homo fratricidium in modum perpetravit Cain, et cum sua matre moechatus est.’ Tum deinde miser in litore flexis genibus leges poenitentiae expleturum se promisit, juxta Sancti judicationem. Cui Sanctus ait, ‘Si duodecim annis inter Brittones cum fletu et lacrymis poenitentiam egeris, nec ad Scotiam usque ad mortem reversus fueris, forsan Deus peccato ignoscat tuo.’ Haec dicens Sanctus, ad suos conversus, dicit, ‘Hic homo filius est perditionis, qui quam promisit poenitentiam non explebit; sed mox ad Scotiam revertetur, ibique in brevi ab inimicis interficiendus peribit.’ Quae omnia secundum Sancti prophetiam ita contigerunt: nam miser iisdem diebus ad Hiberniam reversus, in regione quae vocitatur Lea, in manus incidens inimicorum trucidatus est. Hic de Nepotibus Turtrei erat.