Corpus of Electronic Texts Edition
Annales Breves Hiberniae (Author: Thaddeus Dowling)

annal 1322

1322.0

1322.

1322.1

Dominus Johannes Darcy miles fit justiciarius Hibernie, vide infra anno 1338.

1322.2

1322. In Kilkennia vixit quedam domina nobilis nomine Alicia Kettell sortilega cum Petronilla et Basilla suis complicibus et asserebat ipsam habuisse (vide rotulam Episcopi Ossoriensis) colloquium omni nocte cum nephando spiritu nomine Robin Artisson, cui ipsa consuevit sacrificare in via regali, ix. gallos rubros et novem pavonum oculos et colligere purgamenta platee in Kilkenia post completorium ad domum filii sui, dicendo Anglice hunc versum.

  1. To the house of William my sonne,
    Hie all the welth of Kilkenie towne:
et inveniebatur in camera ejus sacramentalis hostia et nomen diaboli in eadem scriptum, una cum tonna olei, cum quo (ut serva ejus fassa fuit) baculum ad

p.22

equitandum ubi voluerat ungebat, deinde ista nobilis ex favore fugere permissa fuit, ceteri vero consolii omnia ista fassi et combusti fuerunt.