Corpus of Electronic Texts Edition
Annales Breves Hiberniae (Author: Thaddeus Dowling)

annal 1314

1314.0

1314.

1314.2

Hospitalierii milites Sancti Johannis Jerusalem fuerunt primo instituti in terra et possessionibus Templariorum per totam Hiberniam.

1314.2

Theobaldus Verdon justicarius Hibernie constitutus, quo anno fuit rebellio universalis, Hibernenses in Conatia Ultonia et Midia rebellaverunt sic quoque in Momonia et Lagenia et cetera. Othoiles, Branenses et Moardhae insurrexerunt cremantes et spoliantes a Wickloo usque ad Athy, non cessando donec 800 eorum fuerunt interfecti per deputatem Hibernie; et in Conatia juxta Athenry Burgus et Bremyngham interfecerunt Fedelmicum O Conchur regem Conatie et O Kelly in Manny cum xj. millibus de eorum confederatoribus.

1314.3

Edwardus de la Bruce frater Roberti regis Scotie invadit Hiberniam, et in conducto suo habuit comites de Murrey et de Menthothe, cum domino Johanne Styward, domino Johanne de Cambell, domino Thoma Randulph, Fergutio de Andressam, Johanne Wood, Johanne Bishett, applicuerunt apud Carrekfergus, et conquisierunt Ultoniam et cremaverunt Dundalk, deinde venerunt ad Castrum Knock proponentes obsidere Dublin, sed Dublinenses totum suburbium cremaverunt, et pontem fregerunt. Rebelles mutaverunt consilium, manucapiendo senem Tyrell de Castro Knock cum uxore et herede, venerunt per patriam cremando Naas, Tristeldermot, Cathirlogh, Gawran, alias Balla-Gawran, Callan et Cashill et tenuerunt pasca juxta Lymritium, et ibidem dictus Bruce fecit se denominari monarcha Hibernie. Sed civibus Lymritii resistentibus, in regressu suo exercitus ejus famem ob defectum provisionis patientes, plures eorum in itinere moriebantur, et alii quamplures interfecti in Westmeath per Butleros et cetera; deinde venientes ad Dundalk dictus novus rex inter ceteros decollatus per carnificem de coherte Dublin (called Mappas) et tunc cessavit conquestus Dublin. Suddane clyming sudane falling, an high flood a low ebb. Mappas a jugler knocked him with ij. bullets in a bagg and killed him, et ipse


p.20

super eum occisus et terra dabatur a rege heredibus suis quattuor polles. The ambassadors of Scotland expected of the King of England some dispatch, and he, as is said, thought to have geven Bruce Ulster, the head of Bruce with other heads after a great feast for a banquet was laid before them, confusi surrexerunt et discesserunt. The Scottis were killed by Brymyngham, and he made erle of Louth, vide infra in Alexander Bignor.