Corpus of Electronic Texts Edition
Annales Breves Hiberniae (Author: Thaddeus Dowling)

annal 1311

1311.0

1311.

1311.1

Parlamentum apud Kilkenniam coram Johanne Wogan justiciario, ubi plures condite sunt leges, que modo non sunt in usu, et in eodem parlamento contenderunt Rowlandus Joice primas Armachanus et Johannes a Leeckis archiepiscopus Dublin, quia primas Dublin inhibuit ei ne ipse Armachanus pontificalia in provincia Lageniensium coram eo ferri faciat, vide infra.

1311.2

Richardus Haveringis Dublin archiepiscopus obiit, qui quinque annis tunc retroactis ratione sumpnii resignavit suam dignitatem.

1311.3

O Brienses de Gailgaish ad numerum 600 fuerunt interfecti per Richardum


p.19

de Clare justiciarium, et Johannes Mc Geoghegan interemptus per O Molmoy, et dominus O Brien in Thomond per suos sequaces necatus.