Corpus of Electronic Texts Edition
Annales Breves Hiberniae (Author: Thaddeus Dowling)

annal 1245

1245.0

1245.

1245.1

Walterus Mariscallus, 4. filius Willelmi senioris, comes Penbrochie obiit apud castrum Godrici juxta Monmoth, cui successit 5. filius Ancelmus, sed quia ordine juris omisso absque licentia domini regis hereditatem intravit, uxor sive relicta ejus portione uxorali gaudere non potuit. Marescallis omissis, 5 fratres absque heredibus decesserunt, et hereditas eorum fuit impartita inter 5. filias Mariscalli, videbis in brevi collectione seu summa per Nicolaum episcopum Leighlin extracta, quam causa brevitatis hic omitto et scribam in foliis inter alias et cetera.