Corpus of Electronic Texts Edition
Annales Breves Hiberniae (Author: Thaddeus Dowling)

annal 1074

1074.0

A.D. 1074.

1074.1

Patricius, Dublin episcopus, fuit in ecclesia Sancti Pauli London per Lanfrancum Cantuariensem archiepiscopum consecratus, super comendacione Teudionati, Hibernie monarche, Goderiique regis Lagenie,


p.7

ad electionem cleri et populi episcopatus Dublin; hic erat eorum mos creandi episcopos, quia nondum Armachanus nec alii Hibernie archiepiscopi sua receperunt pallia, ut quidam antiquarii scribunt et affirmant, quod monarcha Hibernie propter dominium regale, titulumque honorum coronae et alia regis privilegia, habuit negativam vocem in nominatione episcoporum totius regni.