A.D. 590.
Gurmundus principalis eorundem
Norwegianorum archipirata (sic etiam Caradocus) Affricanus natione, de Norwegianis acquisivit Hiberniam pro parte, et se regem Hibernie nominandum; edificavit Gormagston, et constituit filium suum et heredem, nomine Burchardum, aliter Burchardum
Et dedit Lloegriam Saxonibus et ibidem edificavit Gurmondcestriam, et postea, secundum historiam Hibernie, transfretavit in Galliam ad conquerendum et cetera, ubi moriebatur, sed Hibernici antiquarii negant eum fuisse monarcham Hibernie, quia non subjugavit preter Lageniam et Midiam quod pro conquestu non reputarunt.
Burchardus Gurmundi, qui vulgariter nominatur O Gormagheyn, dux (ut asseritur) Lagenie, edificasse dicitur Gurmundi grangiam, et palatium suum in Monte Margeo cum aliis memorabilibus pro se et suis, et fundasse matricem seu prioratum veteris Leighlen, sed potius eam dotavit tempore sancti Eubani Lenie patroni; sed quidam nomine Lazerianus, episcopus et confessor, pro fundatione et erectione ecclesie cathedralis ibidem anno domini 651 fuit procurator. Vide record Leiglen. In eadem ecclesia fertur ille dux esse sepultus ex parte boreali in muro summo chori juxta stallum thesaurarii ecclesie sub lapide marmoreo habens ipsius ducis nomen desuper. Wittnesses lyvinge 1589 Karolus Rowac alias Makeyigan clerk, Donagh Mc Gilpatrik, and Gilleranoy carpenters saw the tumbe with their eyes, and Thady Dowling cancellar: ecclesie found his epitaph in simple verse as followeth:
Extant etiam adhuc alia testimonia circa hanc villam; scilicet nomina quorundam locorum ut Gormondus Grove et Gormondes Foord et cetera.
- Hic jacet humatus dux fundator Leniae, id est Leghleniae.
En Gormondi Burchardus vir gratus ecclesie.