Corpus of Electronic Texts Edition
Annalium Hiberniae Chronicon ad annum MCCCXLIX (Author: Friar John Clyn)

annal 1347

1347.0

1347.

1347.1

Dominica Palmarum et die Annunciationis beate Marie, dominus Nicholaus de Verdona apud Droukeda cum magno apparatu et solempni funere et multorum procerum conventu honorifice sepelitur.

1347.2

Item, eodem die apud Kylkenniam humo domina Isabella Palmer traditur, que frontem chori fratrum erigi fecit, laudabili senio vitam transegit, hac in viduitate religiose et honorifice vixit annis circiter lxx., et in virginitate ut dicebatur et creditur de hoc seculo migravit.

1347.3

Item, Mauricius filius Thome comes Kyldarie et dominus Fulco de la Frene, per regem vocati et invitati, Franciam intraverunt pro obsidione Calisie, que duravit a nativitate beate Marie precedente usque ad festum Sancti Laurencii martiris, et tunc post multos insultus et diram famem atque incredibilem compulsi sunt Gallici claves civitatis et seipsos gracie regis Anglie submittere.

1347.4

Item, reedificatur villa de Thagmolingis per Walterum Bermegham tunc justiciarium Hibernie.

1347.5

Item, capitur Karolus de Bloys dux Britannie in Britannia per dominum Thomam Dagworht circa festum Baptiste.

1347.6

Item, Fratres Predicatores Hibernie impetraverunt relaxacionem et licentiam carnes comedendi ad ext.a, a domino Papa Clemente VI quam ab exordio sue religionis ante non habuerant.

1347.7

Item, in festo vii. Fratrum, obiit Rogerus de la Frene tunc senescallus Kilkennie, juvenis validus, prudens et discretus, qui ut putabatur ad magna et ardua ascendisset nisi morte prematura preventus fuisset.

1347.8

Item, fit magna discordia, contraversia et sedicio inter cives Bristollie.

1347.9

Item, incepit confraternitas Fratrum Minorum Kilkennie pro campanili novo erigendo et ecclesia reparanda, dominica prima adventus Domini.

1347.10

Item, die Veneris in crastino beati Nicholai obiit Oliverus de la Frene in officio seneschallie Kilkennie, vir probus, modestus et prudens.

1347.11

Item, in nataliciis Domini, Domenaldus O'Kenidy filius Philippi, facta conspiracione Hibernicorum Momonie, Connactie, Midie et Lagenie, villam de Nenaght, et totam patriam et omnia castra Ermonie preter castrum de Nenaght combussit et destruxit; qui feria sexta post festum Annunciacionis beate Marie per Purcelles cum principe sue nacionis captus est et incarceratus, et iiij.to Non: Junii judicialiter suspensus est et tractus cum filio Breyn O'Breyn apud Thurlis ad caudas equorum, anno scilicet 1348.

1347.12

Item, undecimo die Novembris comitatus Ermonie et regalitas ejus


p.35

Jacobo le Bottiller juniori per regem conceduntur.

1347.13

Item, Hugo de Calce clericus Pape et collector et exactor fisci Dublinie in festo Patricii occiditur.

1347.14

Item, frater Ricardus episcopus Ossoriensis in curia Romana optinuit exempcionem a jurisdiccione et superioritate archiepiscopi Dublinie.

1347.15

Item, frater Fortenarrus Vassali minister generalis assumitur ad archiepiscopatum Ravenarum.

1347.16

Item, die Martis scilicet iij. Nonis Junii Dovenaldus Mc Morkada et Murcardaht Kevanaht per suos consanguineos in prodicione occiduntur, viri bellatores versipelles et pacis ac pacificorum impugnatores graves, ob quorum morte venit pax ad tempus, quievit populus pacificus, et cultura crevit.

1347.17

Item, fit novus tribunus in Romana civitate qui dixit se velle Romam et Ytaliam et rempublicam reparare in melius et resarcire, cujus officii et dignitatis titulus talis erat; Nicholaus severus et clemens libertatis pacis justicie tribunus, sacre Romane reipublice liberator illustris, liberator urbis, zelator Italie, amator orbis, et Augustus.