Corpus of Electronic Texts Edition
Annalium Hiberniae Chronicon ad annum MCCCXLIX (Author: Friar John Clyn)

annal 1346

1346.1

Item, anno 1346, quinto Idus Aprilis, et Dominica Palmarum, obiit apud Kylmaynam, dominus Radulfus de Ufford, justiciarius Hibernie, delatus postea ad Angliam sepeliendus.

1346.2

Item, in vigilia precedenti, obiit in castro Dublinie dominus Mauricius filius Philippi, per justiciarium ante captus, et in carcere detentus; vir dapsilis et liberalis, licet non multum dives aut potens.

1346.3

Item, parum post Pascha, dominus Johannes de Karrev castrum de Balymotha (quod alio nomine de Clerevoyse dicebatur), renovavit et reparavit, et gardam pro custodia loci apposuit.

1346.4

Item, hoc tempore universaliter omnes Hibernici Lagenie ad guerram contra Anglicos et pacificos se posuerunt; comburentes, spoliantes et occidentes quos poterant; non parcentes ecclesiis, aut locis sacratis vel sacris, imo ecclesias et cimiteria variis in locis spoliaverunt et combusserunt; sicut ecclesiam de Duleke, et Fynnowyr, et Clodaht, et cetera.

1346.5

Item, occiditur Dermicius O'Dymiscy, per Robertum filium Mauricii militem, feria sexta infra octabas Pasche.

1346.6

Item, in ebdomada post Dominicam in Albis, castra de Ley, Kylmehyde, et Balylethan capiuntur et franguntur per O'Morthe, O'Konkur, et O'Dymiscy, die Jovis in crastino Sancte Crucis.

1346.7

Item, die Veneris iii Nonas Maii, Dermicius Mc Gilpatrick monoculus, qui semper insidiis et prodicionibus intendere consuevit, perjuriaque parvi pendens villam de Athebo combussit, associato


p.33

sibi O'Kayrwyll, et secum ducto, et in cimiterium et ecclesiam, ac Sancti Cannici abbatis viri sanctissimi, patroni patrie et loci fundatoris, scrinium cum ossamentis et reliquiis ejus igne crudelissimo, (tanquam degener filius in patrem) crudeliter deseviens, igne crudelissimo combussit et consumpsit. Iste annus sterilis fuit et carus, nam cranocus frumenti xii. solidis vendebatur.

1346.8

Item, circa festum Baptiste occiduntur de hominibus Ergalie et Dundalke cccc. per Hibernicos.

1346.9

Item, illo tempore venit dominus Walterus de Bermegham justiciarius Hibernie.

1346.10

Item, occiditur dominus Johannes filius Georgii de Rupe per Ketyngis et Hodinetis.

1346.11

Item, baronia et dominium de Kenlis que fuit domini Eustachii le Poer domino Waltero de Bermegham, et terra domini Willelmi le Grant domino Fulconi de la Frene (que regi in eschaetam acciderant) per regem eis assignantur.

1346.12

Item, Sabbato in festo beate Marthe virginis, Rogerus de la Frene, tunc vicecomes Kilkennie cepit magnam predam super Carwyl Mc Gillepatricke, et super homines ejus, qualem in partibus illis raro captam meminit homo a multis annis.

1346.13

Edwardus rex Anglie post conquestum tercius, regnum Francie intravit et commissis diris preliis et multis multos Francos trucidavit, regem Boemie et regem Majoricarum occidit, duces et comites xxv., archiepiscopos de Sannes et de Noynn, et episcopos et abbates multos, priorem etiam hospitalis Franncie, dominos magnos, barones et milites nominatos plus quam ij. milia occidit in bello, xxvi. die Augusti, gentes armorum xxv. milia, alios armatos xxx. milia, pedestres absque numero interfecit.

1346.14

Item, die Martis in vigilia Sancti Luce ewangeliste capitur David le Brus rex Scotorum, et comes de Fyf atque Willelmus de Douglas, et occiduntur de Scotis apud Dunelmiam ij. milia per archiepiscopum Eboracensem, dominum de Percy, dominum de Moubrey et dominum de Neyvil.

1346.15

Item, Sabbato in crastino nativitatis beate Marie occiditur per dominum Fulconem de la Frene Thadeus filius Roderici O'Carwyl princeps de Elycarwyl, vir potens, locuplex et dives et bellicosus precipuus Anglicorum et fidelium inimicus et persecutor; hic occidit, exulavit et ejecit de terris suis de Elycarwyl illos de nacione de Barry, de Milleborne, de Britis et alios Anglicos de patria, et terras eorum et castra tenuit et occupavit, omnibus fidelibus vicinis gravis tirranus existens. Eodem die per eundem capitur Rury filius O'Morthe; occiditur Nicholaus le Gras.

1346.16

Item, in hyeme illa fuit guerra inter Anglicos, videlicet, W. Bermegham comitem Kildarie, et O'Morthe et O'Dymiscy, et terras eorum invaserunt et combusserunt, paucos tamen homines occiderunt.

1346.17

Item, eodem tempore obiit Adam Northampton


p.34

episcopus Fernensis.

1346.18

Item, circa festum Clementis occiduntur de O'Dymiscy xxx. homines per duos, Thomam Wogan et Walterum Lenfant apud Ardscol.

1346.19

Item, magister Hugo de Saltu, Dominica de passione in episcopum Fernensem Dublinie consecratur.