Corpus of Electronic Texts Edition
Annalium Hiberniae Chronicon ad annum MCCCXLIX (Author: Friar John Clyn)

annal 1335

1335.0

1335.

1335.1

Die Jovis in crastino Invencionis Sancte Crucis, occiditur dominus Remundus le Ercedekne, cum duobus filiis suis Patricio et Silvestro, dominus Willelmus le Ercedekne et de illo cognomine xi. per Leyath O'Morthe, filios et familiam suam in parliamento apud Clar-Goly; et Thomas de Bathe, Geraldus Bagot, et alii, usque circiter quinquaginta. Hic Remundus cum duobus primogenitis ejus, et domino Willelmo avunculo suo, et aliis tribus de cognomine eorum, in septem feretris simul et continue per villam Kilkennie, cum multorum planctu ad locum Fratrum Minorum deferuntur tumulandi.

1335.2

Item, dominus Jacobus comes Ermonie, et dominus Mauricius filius Thome comes Desmonie, et alii nobiles Hibernie, duce eorum Johanne Darcy tunc justiciario Hibernie, post assumpcionem Marie, Scotiam intraverunt cum lvi. navibus; et spoliatis, combustis et subjugatis insulis de Aron et Bote, ac obsidibus acceptis, indempnes ad Hiberniam sunt reversi. Pro isto autem passagio, de carucata qualibet pacifica Hibernie, dabantur duo solidi, a clero decima bonorum suorum, a civitatibus et villis magnis, subsidium competens ad regis rogatum; sic ne in consequenciam vel consuetudinem duceretur.

1335.3

Item, eodem tempore occiditur dominus David Beket, per O'Brynnys.

1335.4

Item, die Mercurii in octabis beati Francisci, dominus Jacobus comes Ermonie intravit terras O'Brynnis de Duffyr, spoliavit et combussit, et fecit ibidem Fulconem de la Frene militem; et dominus Fulco fecit dominos Gregorium de la Launde, et Matheum filium


p.27

Oliveri milites ipso die et loco.

1335.5

Item, die Jovis, in die Animarum, capiuntur per O'Karwillys, dominus Ricardus de Mareys, dominus Robertus Travers, et dominus Robertus filius David; occiditur Johannes le Brit cum aliis.

1335.6

Item, die Jovis, in crastino Lucie virginis, erecta magna crux in medio fori Kilkennie; hoc tempore multi ad crucem volantes, crucis signo cum ferro candenti super nudam carnem sunt signati, ut in Terram Sanctam vadant.

1335.7

Item, die Mercurii in octabis beati Johannis apostoli, dominus Mauricius filius Thome comes Desmonie, fecit vii. milites juxta Greyn, in expedicione super Bren O'Bren.

1335.8

Item, dominus Alexander Bigenor, archiepiscopus Dublinie incepit diocesim Ossorie visitare, que a xl. annis ante per nullum metropolitanum ordinarie fuerat visitata; scilicet, die Lune in festo beati Vincencii.