Corpus of Electronic Texts Edition
Annalium Hiberniae Chronicon ad annum MCCCXLIX (Author: Friar John Clyn)

annal 1333

1333.0

1333.

1333.1

In principio mensis Junii, Scanlei Mc Gylpatrick prodiciose, post multa et iterata sacramenta super diversis libris, et sanctorum multiplicibus reliquiis, duos filios Fynyn Mc Gylpatricke avunculi sui cepit et interfecit; et tercium exoculavit et castravit.

1333.2

Item, eodem anno, sexto die Julii in octabis Trinitatis, Willelmus de Burgo, comes Ultonie dominusque Connactie, juxta Cnokfergus per suos armigeros (in quibus confidebat), prodiciose occiditur. Hujus autem sceleris autores erant, Johannes de Logan, Robertus filius Ricardi Mandevyle, Robertus filius Martini Mandevyle, qui tamen breve et momentaneum


p.25

ex hoc solacium sunt consequti; nam Hibernicis se jungentes (qui semper Anglicorum et fidelium persecutoribus receptores amici et defensores esse solent), infra menses duos, per Johannem de Mandevyle et paucos de patria, ccc. et amplius uno die occiduntur. Hoc malum, ut assolet, per mulierem, scilicet Gyle de Burgo, uxorem domini Ricardi de Mandevyle dicebatur perpetratum; eo quod fratrem ejus Walterum de Burgo, et alios incarceravit. Hic comes subtilissimi erat ingenii, reipublice et pacis amator, 20 annorum etatis, unicam et unius anni filiam relinquens heredem.

1333.3

Item, feria quinta post octabas Trinitatis, tempore parliamenti occiditur apud Dubliniam Murkyht Nicol Othothyl, cum in turma et inter multitudinem ambularet, occisore incognito clam fugente, et in turba latitante; et hoc Dei justo judicio, qui multos male ipse fideles occiderat ante.

1333.4

Item, comissa sunt multa dira bella inter Anglicos et Scotos; ubi et multa milia Scotorum sunt occisa, duce Anglicorum Edwardo de Bayllol, qui plus nominis in hiis expedicionibus habuit quam facti, qui Scotiam sibi jure vendicavit hereditario, David filio regis Roberti Brus (qui vivente patre rex Scotie coronatur) in Norwangia fugiente; Scotis ad insulas remotas, sed fuge presidio se tuentibus.

1333.5

Item, eodem anno, die Sabbati in crastino Sancti Remigii episcopi occiditur Galfridus de la Frene (qui heredem de Obargi, Johannam Purcel duxerat in uxorem), per O'Morthys de Slemargys.

1333.6

Et die Veneris sequenti fit miles Thomas Cantewel, apud Yrlef per Jacobum le Botiller.

1333.7

Item, circa Epiphaniam, apud Tyberary occiditur Willelmus Carraght O'Bren, de Nathyrlaght; homo perversus et malus, male vixit, malo fine vitam finivit, semper in insidiis, semper in furtis, semper in spoliis et homicidiis vivens.

1333.8

Item, pridie Non: Marcii, Dominica quarta, scilicet, xl. obiit frater Adam de Callan, gardianus de Ros, vir gratiosus et dilectus, qui xxiiij. annis continue fuit gardianus apud Ros.