Corpus of Electronic Texts Edition
Annalium Hiberniae Chronicon ad annum MCCCXLIX (Author: Friar John Clyn)

annal 1330

1330.0

1330.

1330.1

In festo Philippi et Jacobi occiditur dominus Jacobus Beufo, cum aliis fidelibus plebanis circiter 120, per Breyn O'Breyn.

1330.2

Item, die Lune in vigilia vigilie beati Alexi confessoris, anno eodem fuit eclypsis solis; et illo tempore, dominus Willelmus de Burgo comes Ultonie collegit exercitum copiosum Ultoniensium et Connactenensium; et dominus Jacobus le Botiller suum exercitum duxit super Breyn O'Breyn; eo quod eorum terras et patriam distruxisset. Qui omnes parum profecerunt contra eum illa vice; sed sine magno lucro vel dampno, dedecore vel honore ad sua sunt reversi.

1330.3

Item, die Mercurii sequenti


p.22

in vigilia vigilie beate Margarete virginis, in predicta congregatione, juxta Moyalby, idem comes Ultonie fecit Walterum de Brimegham, et alium de sua familia milites. Dominus Walterus, dominum Ricardum de la Rokel, et dominum Gilbertum de Brimegham; et comes Hermonie fecit dominos Eadmundum le Botiller, Robertum et Patricium Travers milites; et dominus Willelmus de Brimegham, fecit dominos Johannem de Sancto Albino, et Johannem Monsel milites eodem tempore et loco.

1330.4

Item, eodem anno, natus est Henricus primogenitus regis Edwardi tertii post conquestum; et postea, mutato nomine Edwardus appellatur, iste Edwardus fuit pater regis Richardi, qui Richardusprimo vocabatur Johannes.

1330.5

Item, eodem anno, Dominica in festo Vitalis et Agricole, occiditur apud Kilkenniam, Donatus filius Galfridi Mc Gilpatrike.

1330.6

Item, in die Martis sequenti, in festo Sancti Leonardi natus est Johannes primogenitus Jacobi le Botiller, comitis Ormonie, apud Athur.

1330.7

Item, anno eodem, Dominica in festo beate Katerine, fuit vehemens ventus et horribilis; et Dominica in vigilia nativitatis Domini ventus consimilis, qui tassos dispersit, domos distruxit, et mala multa fecit. Iste annus fuit omnibus hominibus contrarius et charus; et multi fame perierunt. Nam cranocus frumenti in hyeme, marca vendebatur, et ultra; sed propter bladum de partibus extraneis, parum ultra valuit in estate; a Mayo usque Februarium fuit humidus, pluviosus nimis et ventosus, ita ut estas et autumpnus in hyemalem tempestatem fere videbatur converti.

1330.8

Item in vigilia Circumcisionis, Ricardus O'Nolan, in campanili monachorum de Dowsky fuit obsessus, et filium suum in obsidem dare compulsus est.

1330.9

Item, anno eodem, morti damnatur R. de Mortuo Mari comes Marchie, ante Natale Domini.

1330.10

Item, obiit Walterus le Rede, archiepiscopus Cassellensis, et Robertus de Brimegham, circa Purificationem.

1330.11

Item, anno eodem, ante Dominicam Annunciationis, dominus Thomas de Dene capitur per Hibernicos, et vulneratur, aliquibus de familia sua peremptis; et ipse, die Jovis in crastino Sancti Aniceti pape et martyris sequenti, de vulnere accepto obiit.

1330.12

Item, circa idem tempus, occiduntur duo filii domini David Beket, per satellites domini Willelmi de Brimegham.