Corpus of Electronic Texts Edition
Annalium Hiberniae Chronicon ad annum MCCCXLIX (Author: Friar John Clyn)

annal 1326

1326.1

Item, anno 1326, in festo apostolorum Philippi et Jacobi (quod accidit die Ascensionis), occiditur per O'Carwillis, dominus Matheus de Mylborne, miles


p.18

probus et prudens, nacione Anglicus, sed usu loquendi Gallicus, Gallicum tantum loquens.

1326.2

Annus autem iste siccus fuit ultra modum Hybernie consuetum; sic quod in yeme quasi parum pluvie fuit, in vere estate et autumpno quasi nichil, tanta fuit siccitas et tantus calor, quod fontes et magni rivuli (ubi semper emanabant aque copiose) penitus siccabantur.

1326.3

Anno 1326. Die Martis ante festum Petri ad Vincula, obiit dominus Ricardus de Burgo comes Ultonie et dominus Connaccie, apud Athyssell;

1326.4

miles prudens, facetus, dives et sapiens, plenus dierum; de isto communiter fuit dictum, quod filias ejus nobiliter graciose et excellenter maritavit; nam, unam Roberto de Brus, qui tunc preerat regno Scotorum; alteram comiti Glovernie; tertiam comiti Kyldarie; quartam comiti de Lowht; quintam domino Mauricio filio Thome; sextam sed seniorem domino Thome de Multon maritavit; filium filii sui reliquit heredem Willelmum Johannis de Burgo filii sui et filie comitis Glovernie.

1326.5

Item, eodem anno die Lune in crastino Exaltacionis, obiit dominus Willelmus filius Johannis, quondam episcopus Ossoriensis; sed postmodum in archiepiscopum Cassellensem translatus; vir potens et dives, ac venerabilis in populo et in clero.

1326.6

Item, eodem die occisi fuerunt de hominibus de Cathyrlaht et patria illa circiter 80, per O'Morchys.

1326.7

1326. viii Kal: Octobris, applicuit domina Isabella regina Anglicorum cum filio suo Edwardo primogenito, de Francia, et vallata auxilio comitis Hanaudie, et domini Rogeri de Mortuo Mari; ceperunt Hugonem de Spenser comitem Wyntonie apud Bristollum, et eum ibi judicialiter fecerunt trahi, suspendi et decapitari, in quindena beati Michaelis.

1326.8

Et in vigilia beate Katarine virginis eodem anno, dominum Hugonem de Spenser juniorem, qui filiam duxerat et heredem comitis Glovernie; et eum apud Herefordiam simili pena cum patre suo occiderunt, et eum trahi fecerunt, suspendi et decapitari, et membratim dividi, et quarteria sua ad 4 Anglie angulos transmiserunt, capud mittentes Londoniam pro spectaculo.

1326.9

Item, eodem tempore, dominus Walterus Stapleton, episcopus Exoniensis, et thesaurarius Anglie, Londoniis est decapitatus per cives, quia erat de parte secta et consilio Dispensatorum, qui nitebantur reginam et filium ejus destruere (postea regem), et de terra delere, ut dicebatur.

1326.10

Item, anno eodem, in communi parliamento Londonii circa Epiphaniam deponitur Edwardus quintus communi assensu cleri et populi, cui successit Edwardus vi filius ejus, 16 annorum; coronatus Londonii Dominica in vigilia Purificationis beate virginis, anno Domini 1326.

1326.11

Obiit autem iste depositus Edwardus in castro de Bercley detentus, in festo sanctorum martyrum


p.19

Eustacii et sociorum ejus proximo post ejus depositionem et sepultus est apud Gloverniam.