Corpus of Electronic Texts Edition
Annalium Hiberniae Chronicon ad annum MCCCXLIX (Author: Friar John Clyn)

annal 1322

1322.0

1322.

1322.1

In principio autumpni, obiit Ricardus de Brimegham, dominus de Ahtnery.

1322.2

Item, Willelmus filius Reginaldi Conteton (maximus malefactorum et depredator), Dominica ante festum beati Michaelis occiditur.

1322.3

Item, Sabbato, in vigilia vigilie Sancti Luce ewangeliste occisi per O'Nolanis Andreas de Brimegham, et dominus Nicholaus de Lande cum suis.

1322.4

Item, isto anno, in autumpno intravit Edwardus 5 Scotiam cum exercitu copioso valde, de quibus multa milia fame perierunt; nec tamen an parum profecerunt; sed redeundo captus dominus Johannes de Britannia, comes Richmondie.

1322.5

Item, circa Natale vendebatur cranocus de sale, xx. et plus.

1322.6

Item, 1322, in die Palmarum apud Waterfordiam consecrantur Nicholaus Welyfed episcopus Waterfordie, Johannes Lavnaht episcopus Lysmorensis, et episcopus Fynaborensis, eodem die et loco.