Corpus of Electronic Texts Edition
Annalium Hiberniae Chronicon ad annum MCCCXLIX (Author: Friar John Clyn)

annal 1315

1315.0

1315.

1315.1

Commune parliamentum magnatum Hibernie apud Kilkenniam, pro


p.12

auxilio et consilio habendo contra Scotos in principio mensis Junii.

1315.2

Illo tempore applicuerunt Scoti in Ultonia, quibus adheserunt toto tempore suo quo fuerunt in Hibernia quasi omnes Hybernici terre, paucis valde fidem et fidelitatem servantibus.

1315.3

Eodem anno Scoti cum Hibernicis combusserunt Dondalk et locum Fratrum spoliarunt libris, pannis, calicibus, vestimentis, et multos occiderunt.

1315.4

1315. Strages magna Hybernicorum, scilicet de O'Mmorchys, et hominibus illorum circiter 300 occiduntur juxta Balilethan, in Epiphania Domini.

1315.5

Item, in crastino conversionis Sancti Pauli bellum de Skethrys inter Anglicos, ubi occiduntur de Anglicis tantum 5; de Scotis vero, circa 70. Ibi occubuit ille nobilis guerrator, Hamundus le Grasse, et dominus Willelmus Prindirgast et 3 alii tantum, Anglici tamen campum dimiserunt cum Scotis, quorum princeps fuit Edwardus le Brus, ingerens se pro rege Hibernie, qui mala multa intulit hominibus pacem diligentibus.