Corpus of Electronic Texts Edition
Annalium Hiberniae Chronicon ad annum MCCCXLIX (Author: Friar John Clyn)

annal 34

34.0

Anno 34.

34.1

viii Idus Februarii, conversus est Paulus. Et 13 conversionis anno gentibus predicavit.

34.2

Et nota, Britones in Anglia fuerunt ante Christi incarnacionem per mille quingentos annos et viii.

34.3

Et quod prima etas mundi fuit ab Adam usque Diluvium, et continet annos 1256: secunda etas a Diluvio usque Habraham, et continet annos 292: tertia fuit ab Habraham usque David, et continet annos 942: quarta a David usque transmigrationem Babilonis, et continet annos 473: quinta a transmigratione usque Christi adventum, et continet annos 588: sexta etas nulla annorum serie certa.

34.4

Petrus post Domini passionem tenuit cathedram sacerdotalem in partibus orientis annis 4. Anno 20 vero cathedratur Antiochie 8 Kal: Maii, ubi sedit annis vii. Ibi primam missam celebravit; dicendo tantum verba Consecrationis, et Pater noster.