Corpus of Electronic Texts Edition
The Annals of Ulster (Author: [unknown])

Year U937

U937.0

Kl. Ianair
[...]
. Anno Domini .dcccc. xxxui., alias .dcccc.37.

U937.1

Diarmait m. Ailello, princeps Cille Cuilinn, in senectute quieuit.

U937.2

Bruatur m. Duibgille, rex Nepotum Ceinnsealaigh, iugulatus est.

U937.3

Garbshith m. Mael Eitigh, rex Fer Roiss, a fratribus iugulatus est.

U937.4

Crongilla m. Cuilennain, ri Conaille Muirtheimhne, dolore moritur.

U937.5

Conaing m. Neill, ridomna n-Erenn, moritur.

U937.6

Bellum ingens lacrimabile atque horribile inter Saxones atque Norddmannos crudeliter gestum est, in quo plurima milia Nordmannorum que non numerata sunt, ceciderunt, sed rex cum paucis euassit, .i. Amlaiph. Ex


p.386

altera autem parte multitudo Saxonum cecidit. Adalstan autem, rex Saxonum, magna uictoria ditatus est.

U937.7

M. Etigh m. Annsemain, ri Mogdorna Magen, mortuus est.

U937.8

Fedhach, princeps Slane, mortuus est.